HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XXV: Catalogus quorumdam praeceptorum

#Levit. XVIII-XXIII.#III Reg. I

Coitum quoque cum masculo et jumento, sub interminatione mortis prohibuit; ne etiam colligerent spicas, vel racemos remanentes, ne grana decidentia; sed relinquerent ea pauperibus terrae, nec opus mercenarii retinere, usque mane, nec accipere personas, diligi amicum sicut seipsum praecepit, ubi LXX proximum ponunt. Somnia, auguria, divinationes observari prohibuit, nec agrum seri diverso semine, nec jumenta diversi generis facere coire, nec veste ex duobus texta indui, nec comam in rotundum tonderi, nec barbam radi, nec carnes suas super mortuo incidi, nec figuras aliquas, aut stigmata in carne sua fieri, cum quibus, et similibus, ad litteram subintelligendum est, secundum ritum gentium, et maxime Aegyptiorum cum quibus habitaverant. Nam, et David legitur mulam habuisse, super quam positus est Salomon, et delatus ad fontem Gihon ad inungendum. Sed Aegyptus omnigenorum venerans monstra deorum, et in honore diversorum deorum, quos putabat talibus praeesse, diversa semina in agro, diversas materias in veste sociabat, diversos etiam cincinnos capitis diversis diis sacrificabat. Unde et in principio horum praeceptorum dixit Dominus: Juxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis, juxta morem regionis, ad quam introducam vos, non agetis. Addidit etiam speciale praeceptum, cum intrarent terram repromissionis, ut auferrent praeputia arborum quas plantarent. Quod quasi exponens subdit: Poma quae germinant, immunda erunt vobis, hoc tamen non est in Hebraeo. Et videtur velle quod fructus trium primorum annorum immundus esset, et abjiciendus, fructus quarti anni sanctus Domino, et communis pauperibus, sed in quinto anno, et deinceps domini sui essent, et esibiles.